
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60




1570 VIII 16 Vertrag von Speyer
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 6 von 13 ![]() |
|
Imperatoris favore possedit, redditura vel reddituri sunt, ac super eo speciales
assecuratorias literas assignatura est.
ltem Serenissimus Princeps se Statusque omnes ditionis suæ fidei juramento
obstringet Transÿlvaniam, in eventum, quo ipse sine legitimis filÿs masculis
decesserit, aut quandocunque posthac in descendentibus et posteris eius lineam de-
ficere contigerit, non in alterius, quam Sacræ Cæsareæ Regiæque Maiestatis eius-
que Successorum, Reg<e>m Hungariæ absque ullo impedimento ditionem potesta-
temque tanquam verum et inseparabile membrum perventuram esse.
Sacra vero Cæsarea Regiaque Maiestas obligat se ex nunc, ac Suos Successores
Serenissimo Principi ac Statibus Transÿlvaniae, quod omnia ipsorum Jura, Sta-
tuta, privilegia, Donationes item, ac inscriptiones, tam in Transÿlvania, quam
partibus Hungariæ, quas possidet, ac constiutiones Serenissimi Principis, sub
titulo electi Regis factas, aut Serenissimæ parentis ipsius salva integraque in
suo robore servatura, ac ea om<nia> firma rataque citra quamlibet exceptionem,
una cum suis Successoribus perpetuo habitura est.
Quod si post decessum Serenissimi Principis absque prole mascula filiæ fuerint
superstites, hic Sacra Cæsarea Regiaque Maiestas vel eiusdem Successores
eandem dotem constituent, et dabunt, quam Maiestatis suæ filiæ accipere con-
sueverunt.
Ut autem in posterum omnis dissidiorum et controversiarum circa limites
et decimas, in bonis illis existents, inter ditiones et subditos utriusque partis
præcidatur occasio, certique constituantur termini Serenissimi Principis,
Serenissimus Princeps cum Successoribus suis pleno jure et authoritate,
Seite 6 von 13 ![]() |